MITELLITA vel MITELLICA

MITELLITA vel MITELLICA
MITELLITA vel MITELLICA
apud Sueton. in Nerone c. 27. Indicebat et familiaribus cenis: quorum uni Mitellita quadragies sestertio constitit, alteri pluris aliquanto rosaria: erogatio est mitellarum in convivio. Sunt autem mitellae hîc coronae e veste serica versicolore, unguentis madidae pretiosissimis, de quibus sic Plin. l. 21. c. 3. Summa auctoritas pactili coronae, uti Saliorum sacris invenimus sollemnes eoenas. Transiêre dein ad rosaria: eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi e mero folio sutilibus mox petitis ab India aut ultra Indos. Lautissimum quippe babetur e nardi folio eas dari, aut veste sericâ versicolori unguentis madidas. Ubi dari coronas e nardi folio et veste Serica dicit Plinius: dabantur ni mir. in conviviis et sic intelligendum. Mitellicam igitur vocat Suetonius dationem mitellarum, seu sericearum istiusmodi corollarum, quae in conviviis nepotum solebant usurpari: et haec mitellica erogatio uni constitit quadraginta milibus sestertiûm nummûm; aliquanto pluris et rosaria, coronarum nempe largitio e mero rosae folio sutilium. Sic utrumque coniunxit Callimachus hôc Epigr. Μίτραισἰ τε καὶ ῥόδων ἀώτοις Addit Plin. Hunc habet novissime exitum luxus feminarum: feminarum luxuria Sericae vestes, quae hunc exitum novissime habebant, postquam diu habendo obsoletae essent, ut inde coronae et mitellae versicolores suerentur, Salmas. ad Solin. p. 556. Alii tamen Mellita, apud Sueton. legunt, inter quos Bochartus, de quo vidimus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ROSARIA — erogatio dicta est rosarum in convivio, seu coronarium e rosis erogatis, quemadmodum Mitellita, vel Mitellica, apud Suetonium in Nerone, c. 27. Mitellarum similis erogatio. Ita autem is, Indicebat. et familiaribus cenas, quorum uni mitellit a qua …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”